# Opera omnia 1265-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XXXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1265-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1265-2

inaior, molestiorque acriorem incitat appetitum. Eiusmodi est in corpore ęgrotante, uel similiter se habente potius quàm insano. Eiusmodi quinetiam in animo propter intemperantiam aegro. potius quam in animo temperato. Igitur uehementia uoluptatis, cum habitu paruo & imperfecto concurrit. Nam habitu meliore, siue corporis siue animi uoluptas, purior stabiliorque existit. Aliud ergo est uehementia uoluptatis. Aliud uerò eiusdem puritas, atque ueritas: & ubi uoluptas apparet maior, ibi minus uera, quia sincera minus. Siquidem cum stimulo indigentiae appetitusque molesto miscetur, quo cessante definit simul, & uehementia uolupratis. Quis ergo dixerit uolupratem habere rationem finis, & boni atque perfecti? Siquidem magnitudinem suam cum falsitate coniungat, & in habitu corporis adhuc imperfecto, imò apparente perfectione dispareat. Quomodo misceatur dolor cum uoluptate. Cap. XLI. N non aliquas. &c.) Voluptas prae percipitur in perfricando pruritum, uel calefaciendo frigidum corpus, uel refrigerando calefactum, saepe cum dolore miscetur. Eiusmodi mixtura fit in corpore propter mixtionem differentium, qualitatum, uel accidentium. Miscetur quoque in anima uoluptas aliquando cum dolore, propter mixtionem, imaginationem motuumque, uel respectuum differen tium. In ipsa uerò, uoluptatis cum dolore confusione, alíquando uoluptas superat, sępius dolor, nonnunquam simul aequantur. Saepe etiam non in anima, uel in corpore seorsum, sed in communi, contingit, uoluptatis cum dolore concursus. Quando corpore sitibundo, delectatur animus interim spe uini iam proximi: Vel quando dum sensus oblectatur potu, animus cura moeret.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
