Latin
Cap. XLIII
Ficino, Opera omnia 1265-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XLIII. Mixtura doloris cum uoluptate. E Voluptaribus ô Protarche, &c.] Miscentur quoque uoluptates in anima cum dolorib. sicut n corpore, sed quandoque conditione contraria, quando uidelicet in anima quidem uoluptas quaedam est, in corpore uerò dolor, aut contra Item anima, quando repletionem cupit, tunc mouetur in oppo situm pręsenti corporis passioni, id est, euacuationi, &interdum corporeo sensu dolente propter indigentiam, simul animus aliqua spe laetatur. Multis praeterea modis, animus in affectibus à corpore discrepat. Sed iam demonstrandum est, quomodo non in communi duntaxat, sed in ipso etiam animo fiat quidam uoluptatis uel spe uindictę uictorięque fundata. Sępe etiam in tumore, desiderio, quęrimonia, amor, spes quandam inest, uel expurgatio quaedam atribilis, pertinens ad laetitiam in aemulatione cum fortitudine miscetur, spen uictoriae. In lamentationibus &tragoedijs re quidem ipsa dolemus, sed harmonia &ordine delectamur. in comicis similibusque spectaculis apparatus, &artificium nos delectat. Mollior autem uox, uel ha bitus, aut gestus liquefacit spiritum &eneruat.