Latin
Cap. XLV
Ficino, Opera omnia 1266-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XLV. Voluptates disciplinarum purae IStis item, &c.] Voluptas disciplinarum pura censetur, quia non necessariò dolore habet admix rum. Stimulus autem discendi, uel reminiscendi, non in natura, sed in opinione consistit. Tanta est ranimae excellentia, ut re prorsus nulla indigeat ad essentiam. Cap. XLIX. Qua uoluptates minus uehementes, sed puriores Ostquam uoluptates, &c. JVoluptates plurimum corporales, scilicet gustus, &praecipuè tactus Osunt uehementes, id est, acres, acutae, concitatę, &quasi uiolentę. Neque propter aliquam perfe ctionem suam tales sunt. Sed propter necessariam corporis indigentiam. Voluptates aliae non sunt uehementes, quia nulla necessitate compulsae: lllae quidem nullum per se modum habent. Hae uerò modum habere uidentur. Illę igitur infiniti plurimum habent, hę autem infiniti minus, sed utręque quoniam magis minusue suscipiunt, &ad corpus animamue pertinent, ubi infinitum per magis minúsue apparet, in genere infiniti proculdubio continentur Laetitia uerò intelligentiae purae, siquidem non habeat conditiones eiusmodi, praesertim manifestas omnino, uel maxima ex parte est in genere termini. Cap. Non quae acrior, sed quae purior uoluptas, ea est uerior atque praestantior. Ocrates posi hęc, &c.] Non dimensio, uel numerus, uel impetus, aut passio uehemens efficit, ut sub stantia, uel qualitas aliqua situe a cesenda, sed puritas &synceritas, per quam ipsa qualitas, uel substanEtia reuera sit hoc ipsum, quod esse debet in specie sua. siuque ab alienis qualitatib. uel passionib. segregata. Voluptas igitur, quantò purior, tantò uerior. Hinc efficitur, ut corporeae uoluptates ranquam mixtę molestijs, uoluptares uerę iudicandę non sint. sed illae duntaxat uerae, quam a monlestijs segregarę eiusmodi quidem sunt delectationes animi propriae, nec non uisus auditusque, uidelicer quasi contemplatiuę. Est autem in primis eiusmodi purae intelligentiae gaudium. Praeterea qualitatis puritas atque ueritas indicat eam esse in suo genere summam. Quoniam &quae summa est sola, uidetur in naturali puri tate sua &ueritate consistere. Aliud igitur est in uoluptatibus uehementia, aliud uerò summitas.