Latin
Cap. LI
Ficino, Opera omnia 1267-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LI. FOerares, quid uerò ad hęc. &c.] Quando uoluptatem appellar generationem, de uoluptatibus cor poreis &mixtis, similibusque praecipuè loquitur. Generationem uerò nominat, quasi motionem Etendentem ad instaurandum habitum naturalem. Voluptas enim corporea, praesertim motionem eiusmodi comitatur, est igitur semper alterius gratia, scilicet habitus naturalis, qui dicitur essentia quaedam. Ratio quidem boni atque finis est eadem Bonum igitur est non propriè quidem, quod alicuius gratia fit sed ipsum potius, cuius gratia fiunt alia: Voluptas igitur corporea aliena uideatur a ratione bo ni, &si qua in animo huic assentitur, uel est quodammodo similis, siquidem talis sit delectatio, quae in discendo, uel reminiscendo percipitur. In motu uidelicet quodam ad habitum acquirendum. Gaudium uerò, quod in habitu statuque percipitur, similius essentiae, que generationi uidetur, sed habet interim nonnihil simile motioni, quatenus uersatur, in uoluntate seipsam in obiectum actumque cognitionis sua uiter diffundente In mente quadem diuina uoluptas statui simillima iudicetur. Siquidem ibi sit idem intellectus atque uoluntas. Ibique uoluptas, sit ipsemet subitus intelligentiae actus, expeditus &gratus, firmus simulque totus. In ratione uerò intelligentiaque humana uoluptas omnis imitatur motum. Quip pe cum sit quasi actio, quaedam temporaliter se expediens, &à minore proficiens in maiorem. Idque quasi stabiliter &tranquille. Hanc imitantur, nonnullae in uidendo audiendoque uoluptates, &illa insuper quando quis sine impedimento uiuit &agit, percipitque se bene naturaliterque habere. Voluptas corporea remotior est à ratione boni. Cap. LII Vinetiam, &c. ua Voluptas praesertim corporea, non est ipsum nobis bonum, quia cogit dete riorib. nos seruire, scilicet corporis euacuationi, repletionique, &alterationi inter oppositas qualitates. Item quia non in corporibus, sed in anima bonum est aestimatione dignum, id est, diuinum. Voluptas quidem animam deflectit ad corpus, uirtutes autem cum diuinitate coniungunt: Virtus igitur bonum nobis potius quam uoluptas. Praeterea per ipsum, quod nobis bonum est appellamur bo ni. si uerò desit, mali, per uoluptatis uerò praesentiam solam, bonus nemo dicitur, neque per absentiam uoluptatis malus. Rursus cum alia multa praeter uoluptatem bona in nobis nostra &circa nos existant, non est uoluptas ipsum nobis bonum: nec igitur ipsum uniuersale bonum, praesertim quia non est in omnibus. Si cui uerò uoluptati sit induigendum, certè contemplationis uoluptati potius incumbendum. Voluptas enim corporis à maiori mouetur frequenter in minus, deficitque in habitu. Delecta tio uerò mentis à minori procedit in majus, &in habitu proficit. Quam necessaria sit artibus Mathematica.