# Opera omnia 1267-4

Ficino, Opera omnia, Cap. LV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1267-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1267-4

Cap. LV. PRobo sed num, &c. Quaeritur in pręsentia partitio quaedam scientiarum, partitioni uoluptatum ęqua proportione respondens. Est igitur alia scientia, sed ars purior alia. Quemadmodum uoluptas uoluptate purior; & quae facultas magis speculatiua est, adest facultati magis practicae, tanquam obscuriori clarior. Iam uerò mathematica disciplina, etiam quae practicis inest, artes omnes eiusmodi superat, quae ue rò Mathematica, lucet apud Philosophum, reliquam Mathematicam splendore praecellit. pia. Excellentia Mathematicae atque Metaphysicae

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
