Latin
1269.1 to 1269.5
Ficino, Opera omnia 1269.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXIII Visquis iam, &c.] Cùm trinitas, illa, scilicet ueritas, commensuratio, pulchritudo, electo, mi xto data diuinitus sit causa, per quam mixtum fiat bonum atque beatum, profectò sapientia, quae Chuic trinitati est cognatior quam uoluptas, est melior uoluprate. Est. n. sapientia ueritati, men surae, pulchritudini longè propinquior, quam uoluptas. Imò uerò uoluptas, quo uehementior, eò remotior ueritas est boni lumen, in mente ita cognatum menti sicut solis lumen stellis, luna superiori bus. Animae uerò rationali ita congruum sicut lumen solis lunae Multi bonorum gradus. Cap. LXIIII. Vnctis igitur, &c. IIn primo bonorum gradum numeratur ipsum uniuersi principium, qua uideli cet ratione effector omnium est, &perfector &finis. Hac ratione Pythagorici mensuram moEdumque, &opportunitatem, &per similia nominant. In secundo gradu ponitur mixtum illud ex intelligentia, &uoluptate, iam harmonicum ueritatis, commensurationis, pulchritudinis beneficio, uidelicet tributo diuinitus. In tertio intelligentia quęlibet, sed in primis segregatae mentis propria. Consequenter autem intelligentiae munus inde communicatum animae, in quarto discursiones animae propriae, scientiae, artes, opiniones Iin quinto numerantur uoluptates purae. quas non antecedit uel comitatur indigentia, ita naturae necessaria, ut dolorem cum uoluptate confundat. Quae quidem &si quandoque accipiant occasiones à sensibus, sunt tamen simplices perceptiones animi, si praeterea introducantur necessariae aute ueliementes corporis uoluptates, gradus erit sextus, sed hae dimittuntur, quia uel non consonant in unam, cum intelligentia compositionem, uel ab illa dissonant. Epilogus. Iuppiter conseruator gradus sextus. Cap. LXV. Ertio iam orationem &c. Epilogum totius dialogi facit, eandemque summam iam tertio repetens, inquit eam sacrificare se loui conseruatori. Huic sacerdotes antiqui ter libare pateram consueuerant, declarantes egere nos conseruatore Deo non solum in rerum nostrarum uitaeque principio, sed medio etiam atque fine. Tu uerò singularem huius dialogi proprietatem considera, neque enim certum habet principium, neque finem. Imitatur sanè bonum ipsum, de quo quodammodo dispu tat.