# Opera omnia 1269.6-7

Ficino, Opera omnia, 1269.6 to 1269.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1269.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1269.6

Hoc enim cum principium sit & finis omnium, merito neque principium habet, neque finem, atque hac quidem ratione qua immensum in se est, & penitus absolutum, pręmisit ipsum in superioribus, nec in illa distributione graduum numerauit. Etenim prorsus incognita si fortè quis suspicetur, significatam fuisse per generationem sextam, in qua Orpheus hymnos finiri iubet, quasi sit ineffabile. Vbi senarium celebrari ab Orpheo tanquam finem sicut à Mose uidemus, quoniam sit perfectus intra decem quippe cum suis partibus, uno scilicet, & duobus atque tribus deinceps dispositis, componantur. FINIS. In Hippias, uel De pulchro, seu honesto, ad Petrum Medicem patriae patrem, Epitomae. E pulchro, in Phaedro, Symposio, & Hippia disputatur. In Hippia, quia Socrates agit aduersus Hippiam sophistam, qui cum ignoraret, se scire putabat, quae ignorantia animum reddit in docilem, quid pulchrum sit non satis docet, sed quid non sit ostendit, & opiniones falsas redarguit. Sophistam uocat eum qui se sapientem uideri magis, quam esse studet, pecuniarum honorisque gratia. Talem uerò Hippiam esse in prooemio declaratur, & in fine prooemij.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
