# Opera omnia 127.5-7

Ficino, Opera omnia, 127.5 to 127.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/127.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/127.5

Item cum corpus nihil per naturam agat suam, sed per qualitatem, & qualitas non suo ductu uim praestet corpori, sed quatenus ipsa aliunde mouetur, si qua litas aliqua mouet coelum, ipsa interim aliunde mouetur. Quid illud est quod ipsam mouet? Deus ne? Minimè, natura prima causa cum infinitè excedat omnia, nulli corpori fae miliaris est, sed ęquè omnibus est communis, & ab omnibus absoluta. Si enim Deus esset proprius alicuius corporis agitator, non esset amplius omnium. Ideò ut sit omnium, non est rector proprius alicuius. Sphaerae tamen familiarissimos (ut diximus) motores requirunt. Ac etiam quia discretę sunt inuicem, & diuersis motibus agitantur, alios atque alios motores proprios exigunt, quandoquidem esse debet intermotorem totumque proportio. Neque probanda est eorum sententia, qui motores sphaeris ita distribuunt, ut De us primae accommodetur, reliquis reliqui intellectus. Nam cum secundum proportionem distributio fiat, sicut sphaerae in natura ordineque conueniunt inuicem, ita inuicem congruent Deus & intellectus, nec superabit Deus reliquos intellectus, nisi quantum prima sphaera superat reliquas, nec erit immensus. Erit quoque compositus ex natura conmuni, qua cum alijs congruet. atque ex propria, nequam, distinguetur. Praeterea si Deus ipsa bonitas est, haec autem rem quamlibet mouet tanquam appetibuse appetitum, Deus coelum mouet tanquam finis. Corpus autem ad finem extrinsecum non mouetur, nisi per interiorem aliquam formam, finis quidem ipsius cupidam, effectricemque morionis. Ergo inest coelo forma bonitatis primae cupida, effectrixque motus. Quae quidem auiditas neque coeca est, ut lapidum, neque irrationalis, ut bestiarum. Quomodo enim auidi tas primae ueritati sapientiaeque propinqua, coeca irrationalisque erit? Praesertim cum maiori ordine moueat suum corpus, quàm nostra ratio nostrum. Non igitur Deus mouet coelum proximè, sed forma quaedam coeli propria, uitae rationisque compos, & diuinae cupida bonitatis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
