Latin
1270.1 to 1270.4
Ficino, Opera omnia 1270.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sumpta occasione ab oratione, quadam Hippiae, quae de pulchris officijs differebat, interrogat Socrates quid ipsum per se pulchrum quo reliqua omnia pulchra fiunt. Oportet enim particularia ad uniuersale, quod in particularibus: &uniuersale, quod in particularib. ad ipsum quod supra singula est uniuersale referre. Nam singuli homines pulchri, per formam quandam singulis communem pulchri redduntur, forma uerò communis pluribus à diuina specie uelut à sigillo character imprimitur, quoniam omnis multitudo ad unum quòd in multitudine, &unum quòd in multitudine, ad unum quòd supra multitudinem est, reducitur. Quare cum multa sint pulchra, oportet singula per pulchritudinem communem omnibus, &omnibus insitam esse pulchra: &pulchritudinem, quę in omnibus est, sicut in alio est, non seipsa, sic ab alio, non à seipsa pendere. Vnumquodque è singulis pulchris, pulchrum hoc Plato uocat, formam in omnibus, pulchritudinem, speciem, &ideam supra omnia, ipsum pulchrum. Primum sensus attingit opinioque. Secundum ratio cogitat. Tertium mens intuetur. Interrogatus Hippias, ter secundum sensum opinionemque definit. Quibus confutatis, Socrates ter quoque definit. Bis quidem secundum rationem, postremò secundum mentem. Sophista enim sensu opinioneque incedit. Philosophus ra tione potius, atque mente. In primis Hippias pulchram uirginem, ipsum pulchrum esse re spondet. Quod esse falsum ex eo constat, quòd non omnia quae pulchra sunt, per uirginem pulchra fiunt. Et uirgo, si cum brutis comparetur, pulchra, si cum dijs, deformis apparet. Quare non magis pulchia quàm turpis esse uidetur. Tum Hippias aliud quiddam similiter è singulis pulchris, non commune respondet. Aurum quippe ipsum pulchrum, quo omnia pulchra fiunt. Quòd ea ratione respuit Socrates quoniam aurum quibuscunque conuenit, pulchra illa facit, alia uera deformat. Ergo non, simplici. ter pulchra facit, sed cum decet. Quocirca non sui magis, quàm alterius ratione res ornat, nec aurum solum est, quo cuncta ornantur, sed argentum quoque, &ebur caeteraque huiusmodi.