# Opera omnia 1271.1-3

Ficino, Opera omnia, 1271.1 to 1271.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1271.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1271.1

Neque pulchrum igitur bonum, neque bonum pulchrum, quod prorsus absurdum. Tandem sensus opinionis, cogitationisque conuictis erroribus mens rationi dictat, pulchrum esse gratiam quantam, quae animam, permentem, uisum, & auditum mouet, & allicit. Quod sanè partim ex huius Dialogi calce, partim ex Phaedro, & Symposio Platonis elicitur. Qua ratione gratia haec insit, & quo nomine nuncupanda, inquirit Socrates, nec tamen ambitioso Sophistę declarat, quae Phaedro reuelauit, & Agathoni, qui quamuis ignorarent. suam tamen ignorantiam agnoscens, dociles erant. Gratia profectò pulchritudo est, non ratione sensus, quia menti non conueniret, & caeteris sensibus aequè ut auditui uisuique competeret. Non ratione mentis, quia oculos auresque effugeret. Non uoluptatis etiam ratione, quia haec non in auditu, & uisu duntaxat, sed omnibus sensibus reperitur. Non ratione auditus solum, non enim menti uisuique congrueret. Non ratione uisus. Auditui nanque mentique deesset. Non ratione auditus uisusque simul, quia in uisu audituque unà coniunctis pulchritudo inesset. In unoquoque uerò illorum seorsum ab altero agente, pulchritudo nulla. Volumus autem gratiam illam tribus animi uirib. com muniter percipi, tribus quoque obiectis earum inesse communiter. Quapropter addit uoluptates mentis, uisus, auditusque, ex eo pulchras esse, quod maximè omnium uoluptatum innoxiae sunt, & optimae. Si optimas idem quod conducibiles intellexeris, redibit superior ambiguitas. Conducibile bonum facit, ergo boni causa. Causa & effectum aliud. Ergo aliud conducibile, aliud bonum. Quo sequitur, aliud pulchrum, aliud bonum esse. Ideo neque pulchrum bonum, neque bonum pulchrum. Sin autem optimas, id est, innoxias, faciles spiritales, lucentes, uitalesque, ut ita dixerim, exposueris, ueri compos efficieris. Nam pulchritudo nihil aliud est, quàm summi boni splendor, fulgens in ijs, quę oculis, auribus, mente percipiuntur, perque illa ad ipsum bonum, uisum, auditum, mentemque conuertens. Quo fit ut pulchritudo circulus quidam diuinę lucis existat, à bono manans, in bono residens, per bonum & ad bonum sempiternè reflexus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
