# Opera omnia 1271.4-7

Ficino, Opera omnia, 1271.4 to 1271.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1271.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1271.4

Hoc Socrates mysterium quod à Diotima Sibylla didicisse se asseruit, non sophistis, sed discipulis reuelauit. Quid ipsum bonum, ipsum unum rerum omnium principium, actus purus, actus sequentia cuncta uiuificans, quid ipsum pulchrum. Viuificus actus è primo fonte bonorum effluens. Mentem primo diuinam idearum ordine infinitem decorans. Numina deinde sequentia mentesque rationum serie complens. Animas tertio numerosis discursibus ornans. Naturas quarto seminibus, formis quinto materiam. Sed profectò corpora uisibilia, & oculos uidentes procreat. Oculis, ut uideant, lucidum infundit spiritum. Corpora ut uideantur, co loribus pingit. Neque tamen proprius oculis radius, proprijue corporib. colores, ad uisionem perficiendam sufficiunt, nisi lumen ipsum unum supra multa à quo multa, & propria lumina oculis & corporibus distributa sunt, adueniat, illustret, excitet, atque roboret. Eodem modo primus ipse actus, id est, Deus speciem actumque rebus singulis producendo lar gitus est. Qui sanè actus cum in subiecto patiente susceptus fuerit, debilis est, & ad operis executionem impotens. Sed diuini solis perpetua, & uisibilis suo una, semper omnibus adstat, fouet, uiuificat, excitat, complet, & roborat. De quo diuina Orpheus, cuncta fouens atque ipse ferens super omnia sese. Vt est actus omnium roboratque, bonum dicitur. Vt uiuificat, lenit, mulcet, & excitat, pulchrum. Vt in obiectis quae noscenda sunt, tres illas cognoscentis animae uires allicit, pulchritudo. Vt in cognoscente potentia eam appli cat cognito, ueritas. Vt bonum est, procreat, regit, & complet. Vt pulchrum, illuminat, gratiamque infundit, praeparata autem esse oportet omnia ad gratiam diuini fulgoris exci piendam. Corpora quidem proportione, quae ordine modo, & specie constat. Voces harmoniam, quae numeris interuallisque conficitur. Officia, morum rectitudine ad finem bonum. Disciplinas ordine ad obiectum uerum. Animam puritate per auersionem ab inferis, & conuersionem ad supera. Mentem, per aeternum in ipsum bonum, intuitum. Per haec omnia gradatim diuinae pulchritudinis radius penetrat. Circa corpus in aequalitate numerosa refulget, loco motusque subiecta. Circa uoces, in harmonia, extra certum locum, sed motu dispersa. Circa officia disciplinasque, & animam, in motu quidem, sed ratione ui tali consistens. Circa mentem supra motum, in aeterna idearum serie micans. Circa ipsum bonum, actus purus, uitam, & gratiam omnium inserens. Haec precor Petre Medices uir omnium praeclarissime, solita diligentia legas.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
