# Opera omnia 1278.1-4

Ficino, Opera omnia, 1278.1 to 1278.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1278.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1278.1

Qui ueritas est expers à scientia nimium alienus. Non ergo in sensu scientia, ubi anima non per se, sed corpus percipit, atque ideo saepe decipitur. Sed in phantasia forsitan, & opinione consistit, ubi essentias iam percipimus, & anima per seipsa sine corporis ministerio iudicat. Atque haec sententia secundo loco Theaeteto placet, quod scientia sit opinio, non quaelibet tamen, sed opinio uera, falsa autem opinio, ignorantia. Cum uerò Theaetetus opinionem in duo distinxisset, ueram, & falsam, quaesiuit ilico Socrates, quomodo falsa opinio esse possit. Vnumque supponit, quod quisquis opinatur, aut ea quae nouit, aut quae nouit opinatur. Vnde in hunc modum ratiocinatur. Qui opinatur falsa, nunquam ex eo falsa opinatur, quod puter aliqua quae nouit, alia quaedam esse quae etiam nouit. Nam qui utraque noscit, aliud pro alio nunquam accipit. Neque quae non nouit, alia quaedam quae non nouit. Nihil enim de illis quis iudicat, quae nunquam in cogita tionem uenerunt. Neque quod nouit, id quod nunquam nouit, aut contra quod non no uit, id quod nouit esse. Quis enim pro ignoto notum, uel pro noto ignotum accipiat; His igitur modis opinari falsa nullus posse uidetur. Fortè uerò alio quodam pacto fal sa homines opinantur, cum ea quae non sunt, opinantur. Ex quo falsa opinio erit ea quae non sunt opinari. Sed neque id fieri potest. Quisquis enim uidet, unum aliquid uidet: qui unum aliquid. uidet, existens quoddam uidet: qui uerò non existens uidet, nec unum ali quid. Qui non unum aliquid, nihil: qui nihil uidet nec uidet quidem. Ergo aut non uidet, aut quod est uidet. Similiterde auditu ac caeteris sensibus affirmare possumus. Quamobrem cum opinio sensum sequatur, quicunque opinatur, unum aliquod opinatur: qui unum aliquid opinatur, existens aliquid opinatur, ergo quod est opinatur, qui uerò non existens, etiam nec unum aliquid. Si non unum aliquid, nihil igitur. Si nihil opi natur, nec opinatur quidem. Itaque aut non opinatur omnino, aut quod est opinatur. Qua propter neque hoc modo falia aliquis opinabitur, quod quae non sunt opinetur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
