# Opera omnia 1278.5-8

Ficino, Opera omnia, 1278.5 to 1278.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1278.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1278.5

Ac cedit modus alius quo commutatio sit, ita ut aliud pro alio accipiamus: ut pro pulchro, turpe, & pro utili, inutile, quod quidem Socrates ita refellit. Opinari, secum ipso loqui est, dum nobiscummet interrogamus, respondemus, affirmamus atque negamus. Nec est locutio haec intrinseca extrinseco sermone deterior. In extrinseco uerò sermone nullus unquam dicit quod turpe est, esse pulchrum: & quod homo, bouem esse, quod par, im par, aut huiusmodi aliquid. Quare multò minus cogitando asseret, horum unum aliud esse. Nam aut noscit utraque, aut alterum solum. Si utraque, nunquam utique commutaret, si alte rum, neque sic etiam, quod enim cognoscit, nunquam pro illo, quod nondum in cogitationem uenit, acciperet, quo fit ut nondum inuentum esse uideatur, quoquomodo falsa opinio nobis insit. Vtitur hic Plato, & in Philebo, Sophista atque Menone, sex nominib. ad eandem uim animae pertinentibus, ad sex illius officia significanda. Nam cum post sensum communem anima eadem, quae & communes sensus apprehendit, opinante poten tia percipit, prima ipsa perceptio, imaginatio dicitur. Vt apprehensa conseruat memoria. Vt iterum quae seruauit, in seipsa resumit remiscentia. Et cum resumendo de alio in aliud, quasi quadam ratiocinatioe discurrit, cogitatio. Postquam uerò discurso peracto affirmatur aliquid uel negatur, opinio. Aut uerò cum opinione percepta per sensum atque memoriam anima cogitatione refingens, ita in haec respicis, uelut in illa à quibus ista manarunt, & quae imagines sunt res ueras esse putat, picturam quandam, & phanta siam Plato nominat. Et cum caeream inducit effigiem, cerebri naturam nequaquam intel ligit. Non enim dixit in corpore, sed in animo cęream effigiem esse. Cùm uerò incorpo reo nihil sit corporale, per translationem quandam operumque similitudinem potius quam ita ut uerba sonant, hęc intelligenda sunt. Neque in corpore figi uult rerum imagines, neque in animo ab externis obiectis effingi, sed uel ex natura sua habere illas animum, uel occasione ab extremis motibus corporisque passionib. sumpta in seipsum sua ui formas rationesque concipere. Qui de his dubitat, Plotini summi interpretis commen taria legat. His expositis ad opinionis falsę modos redeundum est.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
