# Opera omnia 1278.9

Ficino, Opera omnia, 1278.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1278.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1278.9

Inducit plurimos Socrates, & multos respuit, & ut sophistarum fastum reprimat, sępe quae concessa ab il lis sunt, iterum atque iterum confutat. Tandem ex Platonis mente colligendum est, quod quando sensibile quoddam primo nobis occurrit, eiusque occursu sensus in nobis efficitur, & sensu memoria, ac deinde rursus idem nobis obijcitur, memoriam praecedentem cum sequente sensu componimus, & in his iam dicitis Socrates, equus, ignis, caeteraque huiusmodi. Atque haec opinio quaedam nuncupatur, componentibus nobis praecedentem memoriam cum recente sensu. Et quotiens haec quae colligantur, inuicem consonant, opinio uera existit, si dissonant, opinio falsa.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
