# Opera omnia 128.1-4

Ficino, Opera omnia, 128.1 to 128.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/128.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/128.1

Ac siquis dixerit temperatione quadam moueri coelos, sicut Aeneae quon dam Archimedis uoluebantur sphaerę compelletur eam ipsam temperationem non mi nus substantialem, uitalem, rationalem esse fateri, quàm sit temperatio qua terrenorum animalium membra mouentur, postquam illa primae substantiae, uitae, rationi propinquior est, & apparet tum natura sua, tum motibus aequabilior. Sed nunquid illa est angelus? nequaquam, uita enim ipsa coelestis familiarissima est coelo, & una cum suo corpore quodammodo circumcurrit. Angelus neque familiaris motor est, neque mouetur. Nempe supermotorem mobilem esse decet motorem alium, qui sit immobilis. Rursus angelus est penitus stabilis. Ab eo uerò quod stabile est omnino, tam repentinus tanuarius motus non prouenit. Si ergo angelus stabilis est omnino, coelum uerò ab alio mobile, aliquo certe medio indigent quod sit mobile per seipsum. Nam rei omnino stabili succedit proximè res per seipsam mobilis, & huic succedit res per aliud mobilis. Siquidem res mobilis per seipsam ex eo quod mutatur, conuenit cum re illa quę permutatur ab alio. Ex eo autem quod seipsam regit, quia sic in sua natura se sistit, neque à sua sede delabitur, conuenit cum re illa quae penitus permanet. Quid tandem est istud per se mobi le, quod proximen coelum uoluit? Nihil est aliud praeter animam. Haec enim est quae & per seipsam est mobilis, & talis motionis uestigium praestat corporibus. Nam & si dicatur semotus motor aliquis mouere coelum, non prius tamen coelo dabit motionis actum, quàm uim motricem coelo coniunctam infuderit. Vis autem huiusmodi unà cum coelo extensa esse non debet, alioquin à seinsa discederet, ideoque coelo facultatem ad seipsum redeundi perpetuò praestare non posset. Igitur erit indiuisibilis, non tamen adstricta dimensionibus, sicut punctum, quia non posset seipsam & dimensiones ab eodem in idem liberè uoluere. Est autem in toto coelo ubique tota, ut moueat efficacissimè totum. Est itaque uis illa coniuncta indiuisibilis, libera ubique, aequalis est rationalis anima. Illius prae sentia uiuit coelum, cuius motus uiuificus est, cum uiuificat omnia. Denique cum in animalibus instrumenta illa uiuant, per quae animae uiuentia generant, quis dubitabit uiuere coelum? Siquidem uitae alicuius instrumentum est ad uiuentia generanda.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
