Latin
128.5 to 128.8
Ficino, Opera omnia 128.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nónne motus (ut ita loquary spontaneus, ubicunque est, uitae interiors est signum? Talis autem maximè est, ubi naturalis est circuitus. Quid enim magis sponiè mouetur, quàm quod in seipsum naturaliter recurrit, &circa naturalem cardinem, atque intra naturalem superficiem se uolutat? Nulli ergo corpori uita magis intrinseca est, quàm mundi sphęris. Ne que diffidendum est animal unum fieri ex sphaeris animisque diuinis, quia cum proprium sit materiae quidem adsciscere formam, formae uerò complecti materiam, atque ducere, idque totum ibi fiat magis, ubi tàm materia, quàm forma pręstantior est, quis neget ex animis illis qui nostris praestantiores sunt, atquę ex sphaeris, quae nostris corporibus simpliciores diuturnioresque sunt, continent quoque nostra trahuntque &generant, animal unum &indissolubile confici? Nónne corpora illa propter mirabilem simplicitatem tenuitatemque quasi spiritalia sunt. Ergo praesentibus spiritibus facilius animantur, quàm praesente igne sulphur accenditur. Sic enim excellentissimè, id est, intellectuali, coniungitur usque adeò, ut nunquam dissoluantur. Si ergo corpora mixta, quantò magis discedunt ab intempe rantia elementalium qualitatum, acceduntque ad coelestium corporum temperantiam, tantò magis uitae cognitionisque capacia fiunt, proculdubio coelestia corpora uitae cognitionisque capacissima sunt. Genus autem mentium sublimius est quàm coelum, &coelo cognatius est quàm terrae. Ergo cum multae sint mentes terrenis coniunctae corporibus tanquam formae, necessarium est mentes &plures, &prius, &magis coelestibus corporibus, quàm terrenis tanquam formas esse coniunctas. Non solum autem coelos, uerùm etiam elementa uiuere Platonici arbitrantur, ut d ximus. Nam cum uideant omnes sphaeras mundi, &multa insumerquae his annectumtur composita, motu intrinseco moueri absque extrinseco impellente, animas iudicant illis inesse. Ac si quis quaerat de ascensu &descensu elementorum atque compositorum, respondebunt Platonici, illum quoque, per animam inquam sphaerae suae, quae sicut ma gnes ferrum, ita particulas sphaerae suae reuocat ad seipsam. Vnde fit etiam ut motus lapidis descendentis ab alto, quò magis terrae propinquat, eò fiat uelocior, &flammae motus similiter ascendentis, quo fit coelo propinquior, eò euadit rapidior. Quippe cum anima sphaerae è propinquo rapiat uehementius, trahit quoque ad idem anima mundi.