# Opera omnia 1280.5-7

Ficino, Opera omnia, 1280.5 to 1280.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1280.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1280.5

Definitio interpre tatio differentiae est: ideo quicunque definit, praeter rei communia, differentiam propriam assignat. Sed qui Socratem uerè, & Theaetetum opinatur, utrum differentias opinando Socratis, & Theaeteti percipit, nec ne? Si non percipit, nec uerè opinatur. Nunquam enim alterum ab altero uerè distinguerem, nisi differentias utriusque dignoscerem. Ergo eo ipso quo uerè opinatur, differentias callet. Quare nihil opus est praeter opinionem ueram, addere rationem, id est, differentiae rationem. Verùm dicet fortè quispiam, in ipsa opinione sensum quendam imaginationemque differentiae inclu di, potius quam certam differentiae naturalis intelligentiam: ideoque addendum in scien tiae definitione, differentiae intelligentiam. Contra hunc ita Socrates argumentatur. Absurda profectò definitio est, qua idem per idem describitur. Cùm uero dicimus scientiam esse opinionem ueram cum ratione, id est, cum differentia intelligentia, scientiam per scientiam definimus. Nam intelligentia differentiae, differentiae scientia est, unde scientia erit opinio uera cum scientia differentiae, quod dictu ridiculum est. Ex his omnibus iam falsae sophistarum definitiones redargutae sunt. Prima, quae dicebat scientiam esse singulas, quae discuntur facultates: secunda, quae scientiam esse sensum: tertia, scientiam esse opinionem ueram, quarta, scientiam esse opiuionem ueram cum sermonis prolatione, quinta, opinionem ueram cum discursu per elementa: sexta, opinionem ueram cum differentiae imaginatione: septima, opinionem ueram cum scientia diffe rentiae. His denique redargutis uidendum est quid Plato doceat. Quippe in sexto lib. De Repub. Brontinum, & Archytam Pythagoricos imitatus, duo rerum genera ponit, intelligibile scilicet, & sensibile. Illud stabile & incorporeum, hoc mobile corporeumque. Viam ad illud noscendum rationem uocat, uiam hoc sensum notionem communem illius, intelligentiam, huius opinionem. Sed utrumque genus bifariam diuidit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
