Latin
1282.1 to 1282.4
Ficino, Opera omnia 1282.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec omnia respicit anima nostra, per haec descendit, per haec &ascendit. Vt enim ab ipso uno quod omnium principium est, producitur, unitatem quandam sortita est, quae omnem essentiam eius, uires, actionesque unit, à qua, &ad quam, ita caetera quae in anima sunt, se habent, sicut à centro, &ad centrum circuli lineae. Vnit uerò non modo animae partes inui cem, &ad totam animam, sed animam totam ad ipsum unum, rerum omnium causam. Vt autem à mente diuina dependet, rerum omnium ideas per mentem actu stabili con templatur. Vt seipsam respicit, rationes rerum uniuersales cogat, &à principijs ad conclu siones ratione discurrit. Vt corpus respicit, particulares rerum mobilium formas opinione concipit, easque percurrit. Vt materiam attingit, natura uelut instrumento utitur, quo unit materiam, mouet, &format, unde penetrationes, augmenta, eorumque contraria proficiscuntur. Cernis igitur quod ab uno quod super aeternitatem, in aeternam multitudinem labitur, ab aeternitate in tempus, à tempore in locum atque materiam. Quare sicut per quatuor descendit gradus, per quatuor ascendat necesse est. Furor autem diunus est, qui ad superna conuertit, ut in eius definitione consistit. Quatuor ergo species diuini furoris existunt, primus quidem poeticus furor, alter mysterialis, tertius uaticinium, quartus amatorius affectus. Est autem poesis à Musis, mysterium à Dionysio, ua ticinium ab Apolline, amor à Venere. Redire quippe ad unum animus nequit, nisi ut ipse unum efficiatur. Multa uerò effectus, est lapsus in corpus, in operationes uarias di stributus, respiciensque ad singula. Ex quo partes eius superiores penè obdormiunt, inferiores alijs dominantur, illae corpore, hae perturbatione afficiuntur, totus uerò animus discordia &inconcinnitate repletur. Poetico ergo furore in primis opus est, qui per Mu sicos tonos, quae torpent suscitet, per harmoniacam suauitatem quae turbantur, mulce. at, per diuersorum denique consonantiam dissonantem pellat discordiam, uariasque par tes animi temperet, neque satis hoc est. Multitudo enim adhuc in animo restat. Accedit ergo mysterium, quod expiationibus sacrisque, &omni deorum cultu, omnium partium intentionem, in mentem, qua Deus colitur, dirigit.