Latin
1283.5 to 1283.8
Ficino, Opera omnia 1283.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius rei argumentum est, quod plerique uates post quam furoris remissus est imperus: quae scripserunt, non statim intelligunt, cum tamen rectè de singulis artib. in furore tractauerint, quod singuli illaium opifices legendo dijudi cant. Praeterea saepe uidemus rudem hominem, &ineptum subito in poetam bonum eua dere, &aliquid magnificum diuinumque cantare. Magna uerò in momento assequi, non humani ingenij est, sed diuinitus inspirati. Qua in re perspicuè Deus ostendit, nutu suo intelligentiam hanc infundi. Vtque ita esse demonstret, saepe ineptos quosdam potius, quàm urbanos, insanos potius, quàm prudentes rapit, ne si acutis prudentibusque uires ad haec uteretur, humana subtilitate &industria fieri haec existimarentur. Cum ergo non sit à fortu na, nec ab arte porsis, à Deo, &à Musis tribuitur. Cum Deum dicit, A pollinem signifi cat, cum Masas, sphaerarum mundi anima: . Iupiter quidem mens Dei est, ab hac Apollo, mens animae mundi, &anima totius mundi, octo sphaerarum coelestium animae, quae nouem musae uocantur, quia dum coelos harmonicè mouent, Musicam pariunt melodiam, quae in nouem distribata sonos, octo scilicet sphaerarum tonos, &unum omnium concentum, nouem Sirenes Deo canentes producit. Quamobrem ab loue Apollo, &Musae ab Apolline, id est, mente animae mundi, chorus musarum ducitur, quia mens il la sicut ab loue illustratur, &sic animas mundi sphaerarumque illustrat. Gradus autem quibus furor ille descendit, hi sunt. supiter rapit Apollinem. Apollo illuminat Musas. Musae suscitant &exagitant lenes &insuperabiles uatum animas. Vates inspirati interpretes suos inspirant. Interpretes auditores mouent. Ab alijs uerò Musis aliae animae ra piuntur, quia &alijs sphaeris sideribusque aliae attributae sunt animae, ut in Timaeo traditur. Calliope Musa uox est, ex omnibus saltans sphęrarum uocibus. Vrania, coeli stelli fieri, per dignitatem sic dicta. Polymnia Saturni, propter memoriam rerum antiquarum quam Saturnia, exhibet, &siccam frigidamque complexionem. Terpsichore, louis, salutifer etim choro hominum. Clio Maitis, propter gloriae cupiditatem. Melpo mene solis, quia totius mundi temperatio est. Erato Veneris, propter amorem. Euterpe Mercurij, propter honestam in grauib. rebus delectationem.