# Opera omnia 1284-2

Ficino, Opera omnia, PRAEFATIO IN PLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1284-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1284-2

PRAEFATIO IN PLA tonis Sophisticam secundum Proclum à Marsilio Ficinotranslata. OPHIST AM Plato uocat non hominem quendam solum, sed etiam amorem, Platonem, louem, & artem sophisticam praeclarißimam dicit. Ex quibus intelligimus, quod nobilius subiectum, quàm appareat hîc dialogus respicit. Est enim intentio secundum magnum lamblichum de sublu nari opifice tractare. Nam est idolorum fictor, purificator animarum, à contrarijs rationib. sem per separans, transmutator, & iuuenum diuitum mercenarius uenator. Dum animas suscipit plenas rationibus à superis uenientes, mercedem ab illis accipit, ipsam animalium fabricam, quae fit secundum mortalium rationem. Hîc ei quod non est incumbit, quia quae sunt in materia gignit. Et quod reuera falsum est, diligit, id est, materiam. Simul autem id quod uerum reuera est, respicit. Est & multiceps, quoniam sibi essentias uitasque multas uendicauit, per quas uarietatem generationis ipse disponit. Idem quoque magis est generatione, dum animanaturalibus rationibus mulcet, & allicit, adeo ut aegre à generatione amoueantur. Quinetiam & amor magus, & na tura maga à nonnullis dicitur, propter reciprocos attractus atque illecebras, quae secundùm naturam procedunt. Nunc igitur omnifariam sophistam declarare uuit. Etenim Philosophus sophista est, quippe cum coelestem opificem, & gene rationis opificem imitetur Et distinctiua facultas progressum rerum ab uno imitatur, & generationis opifex coelesten opificem, quare saphista est. Atqui & ipse homo sophista, quia magna imitatur, Sophista dicitur. Et idcirco sophistan multiplicem appellauit. Eleas hospes repraesentat partem opificum, superc oelestem & absolutum. Auditores autem opificis intelligentias. ille quidem iouis, hic naturae angelicae tanquam interpretator ac geometricus. Et quoniam opisicum ab imperfecto, incipiens imperfectum desinit, hospes ille primum cum Theodoro, deinde per conuersionem cum proprio Socrate uersatur. Hactenus Procli, Deinceps Marsilij.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
