# Opera omnia 1284-4

Ficino, Opera omnia, FICINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1284-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1284-4

ente, quod scientiae est obiectum. Dum uerò in Sophista de en te disseritur circa quod uersatur Philosophus, tractatur interim de non ente, ad quod Sophista declinat. Apud Pythagoram & Platonem sophus, id est sapiens, solus est Deus. Philoso. phus autem uerus imitator Dei. Sophista ambitiosus & fallax Philosophi aemulator. Sex Plato Sophistae definitiones ad ducit. Quoniam uerò definitio haberi absque diuisione non potest, per quam ab ipsa re definienda quam ipsius non sunt separentur, genus ipsius per differentias diuidatur, ex quibus tan dem simul & genere componantur species atque definiantur, idcirco Plato Sophistam definiturus, exactissimas primum petitiones excogitat, admonens, neminem omnino laten tem rei cuiusque naturam discernere posse, nisi eam penitus ab aliena qualitate secreuerit. Proinde entis atque non entis descriptiones pro uiribus effert, atque ens, quemadmodum & in Parmenide, subijcit uni.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
