# Opera omnia 1285

Ficino, Opera omnia, FICINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1285

Entis quinque numerat genera, essentiam, idem, & alterum, statumque & motum. Docet ueram quidem essentiam rebus incorporeis conuenire, imaginariam uerò cor poreis. Eos praeter ea qui incorpora negant, admodum detestatur, eos insuper qui uel om nia moueri solum, uel solum manere putant. Item de scientia atque de opinione & oratione uera uel falsa, de uerbo & nomine disputat, quatenus ad entis ipsius disputationem pertinere uidetur. Demum postquam de Sophista simul ac Philosopho disputauit, diuina quadam librum concludit sententia, uidelicet res naturales, opera esse Dei. Siquidem omnia naturae opera à diuina quadam sapientia mundo infusa, probauerat proficisci. Res autem umbratiles & fallaces, ait daemonicas esse praestigias. Ibidem & sophistam nobis occultum esse inquit, tanquam non entis, id est, falsi tenebris inuolutum, & Philosophum pariter occultum esse, quamuis alia ratione, quia uidelicet entis ipsius, id est, diuinae ueritatis splendore undique circumfusus, uulgarium intuitum animorum prorsus exsuperet.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
