Latin
Cap. VIII
Ficino, Opera omnia 1286
Unproofread scanNot analysed yet
Disciplina enim duplex, altera quidem educatio, &admonitio lenis, altera seuerior castigatio atque redargutio. Aduersus eos scilicet qui nescire se nesciunt. Redargutori autem eiusmodi similis est Sophista, sed à similitudine cauen dum, nam maximè fallit. Cap. XI. Sex Sophistae definitiones. Vbricum porrò, &c Prima Sophista definitio uenator iuuenum diuitum, mercenarius, Secunda, Mercator quidam circa animi doctrinas. Tertia. Circa easdem Caupo. Quarta, uenditor suorum circa doctrinas inuentorum. Quinta, certater quidam circa sermones, artificiosusque litigator. Sexta, purgator quidam apparet animędum uidetur opiniones, quae doctrinis impedimento sint, extirpatę.