# Opera omnia 1286-5

Ficino, Opera omnia, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1286-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1286-5

res quidem ipsas ueras inspicit, sed simulachra quędam earum apparentia fingit. De his autem difficillimum est rectè, & absque repugnantia loqui, quoniam & ens, atque uerum inuicem conuertuntur, & ens cum non ente miris modis uidetur implicitum. Si ergo dixerimus, simulachrum simile, quidam est uero, & enti, neque tamen est uerum, aut ens, cogemur ex modo loquendi, quasi contraria dicere: Dum enim di cimus esse simile uero, & esse aliud quiddam praeter illud. Interim dicimus esse, ergo & esse aliquid ue rum, id est, imaginem ueram atque uere imaginem esse Dum uerò dicimus, non esse uerum, confite. mur quoque non esse. Siquidem & uerum cum ente, & falsum cum non ente conuertitur Opinio de non ente ambigua.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
