# Opera omnia 1287-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1287-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1287-2

Cap. XXIII. E multis quidem, &c. Jinter elementa uel genera superius enarrata, ens est amplissimum atque primum. Non tamen propter primum rerum principium, quod nec elementum, nec genus est, uidetur ens appellandum. Siquidem in primo ente oppositiones generum collocat, & differentias idearum. Quae à primo, id est, ab ipso uno, segregat in Parmenide. Praesertim quia hic ens, uel primum cum non ente commiscet. Ipsum uerò unum in Parmenide misceri prohibet cum non uno, unum ergo iudicat primo en te simplicius atque superius: Praeterea supponit quasi concessum ab illis unam esse rationem entis in enti bus. Itaque sic argumentatur. Calorem dicitis esse & frigus esse, quid igitur est hoc esse commune. Si quid tertium praeter illa, sequitur ut plura genera sint quam duo. Sin alterum è duobus, puta calor, iam ratio el sendi, atque calendi erat eadem, igitur frigori non competit esse. Similiter si dicatur rationem entis eandem esse atque frigoris rationem. calori non conueniet esse, si denique dixerint, ambo sicens esse ut utriusque ratio, sit ipsa ratio entis: siquidem haec ubique sit unum, non duo iam erunt, illa, sed unum. Entia plura, praeter ens unum. Cap. XXIIII. Vid ad eos, &c.) Dictum illud Pythagoricum, pręcipueque Parmenidis, scilicet ens omne, unum esse, quidam sic acceperunt, ut quicquid usquam entis est, sit penitus unum numero absque ulla entis multiplicitate. Contra peruersam interpretationem eiusmodi Melissus argumentatur: Siueens, ut unum sit prorsus idem, siue diuersum, omnino haec duo nomina sunt, scilicet ens & unum Nomina uerò sunt entia quaedam. Igitur sunt entia plura, praesertim quia nomen est ab ipsa re diuersum, & utraque suntentia, nisi enim nomen sit ab ipsa re diuersum, sequetur, ut nomen sit nominis nomen, unicumque sit nomen suique ipsius nomen, Resque ipsa non sit nisi nominetur alicubi. De primo ente uno, & de superiore uno

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
