Latin
Cap. XXV
Ficino, Opera omnia 1287-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXV. Vid porrò, &c.) Verum nunc Parmenidis sensum tangit, excogitauit ille ex hac sensibili sphę ra sphaeram intelligibilem, mundi huius exemplar. Illudque appellauit ens primum atque omne, quomodo uerò ipsum circulare sit, &multiplex simileque sibi met, &quale: &quid ibi cen trum circumferentia diximus in Parmenide: Melissus ita ratiocinatur, hoc ipsum ens intelligibile, &si unum est essentia, essentialibus tamen uiribus atque formis est multiplex. Igitur super hoc unum multitudini mixtum, unumque participatione factum, extat ipsum simpliciter unum nullius parti ceps multitudinis. Penes quod nec est multitudo formarum, nec aequalitas, neque similitudo, nec potentia nitens ad actionem, neque actio potentiam exigens. Quemadmodum, &Parmenides ipse de uno disputat. Igitur etsi nihil est primo ente aequalius, nec majus, neque potentius est, tamen excelsius illud quod excogitamus simpliciter unum. Ens &