Latin
Cap. XXV
Ficino, Opera omnia 1288.6
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea nisi sit ipsum totum, non erit quantitas ulla, uel in dimensionibus, uel in numeris, uel in aliquibus potentiae gradibus. Atque si ipsum totum extat, uniuersitas illa intelligibilis &omniformis atque foecunda meritò, &illic essentialium rationum multitudo quamplurima uiget, &ab ea uelut praegnante entia, passim plurima pariunt. Non debet igitur ens aut unum, aut duo tantum poni. Ipsum nanque primum ens est formaliter omnia. Deníque cum ad essentiam pertineat, ut sit unum atque totum, ipsum uerò unum nequeat esse totum, meritò unum est aliud quam ens &simplicius, atque superius.