# Opera omnia 1289.5-6

Ficino, Opera omnia, 1289.5 to 1289.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1289.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1289.5

neque motus ens aliquid erit, peribuntque sectae omnes tumque dicit entia omnia moueri, tumque uult omne ens cum sit unum stare, tum entium quae asse rit ideas omnium, stabilisque putat, tum denique quae opinatur ex uno quodam omnia effluere, in unumque refluere, siue haec sint infinita, ut apud Democritum, siue finita ut apud Anaxagoram, & Empedoclem, siue alio seculo conflant, alio diffluant, siue utrumque quasi semper efficiant. Haec sine mixtione quadam fieri nequeunt, praeterea si nulla sit communio rerum sermones omnes tollentur è medio, siue enim affirmemus, super aliquid cum aliquo copulamus, siue negemus, interim quodam modo coniungere cogimur, dum enim dicimus, ignis non est aqua, significamus utrumque aliquid, esse, unde in ente conueniunt: item in alteritate, in separatione, in existentia propria Has enim condi tiones similiter habet utrumque. Commemorauit Euriclem, quem ferunt intimo uexatum daemonio sibi met aduersari solitum, & aduersa sibim et alijs praedicere. SS 3 Quae comcap. XXXIII.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
