# Opera omnia 129.5-8

Ficino, Opera omnia, 129.5 to 129.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/129.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/129.5

Non est unum uiuens, nisi per uitam unam. Non habet unam uitam, nisi unam habeat animam. Meritò cum lateat (ut plerique disputat) in omnibus sphaeris una prima & informis per se materia, una illius est anima. Quidnam in causa est quod licet contraria inter se sint mundi membra, in unum tamen conspirant, & alias alijs uires suas communicant, nisi quia una anima huius ingentis animalis humores quamuis diuersos contemperat, ac membra persitum seiuncta & qualitatem, uitae & motus conspiratione continuat? Vnde nam fit ut inferiora nutus sequantur superiorum, & omnia mundi membra (ut ita loquar) com patiantur inuicem, nisi ab una communi natura, una uerò natura ab una sit anima? Neque minus unitum esse oportet diuinum hoc animal, quàm sit quoduis aliud animal, si quidem est omnium potentissimum. Ergo si inter caetera animalia quodlibet corpus per unam quandam suam animam gubernatur, multò magis mundani huius animalis membra per unam animam uinciuntur. Quae si ita se habet ad corpus suum, sicuti nostra ad nostrum, non aliter ipsa in qualibet mundi parte est tota, quàm anima nostra tota in qualibet nostri corporis parte, alioqui non posset uniuersum perfectè connectere, uiuificare, mouere. Sicuti se habet natura ad corpus, sic anima ad naturam. Ergo quemadmodum in uniuerso corpore natura uniuersalis est ubique, ita in uniuersa natura ubi que uniuersalis est anima. Quod autem sphaerarum animae sint rationales, ostendit dispositio motuum mundanorum, semper ad id quod est melius & pulchrius proficiscens. Sicut enim motus tam uelox, liber, & diuturnus, ab intima uita sit, sic tam mirabilis ordo mouendi, tamque artificiosa progressio, à sapientissima quadam arte ipsius uitae procedit. Nam quod sphaeras ad idem semper per eadem dirigit, non necessitas quaedam est uita carens, ut uulgò uidetur, sed ars integra, & sapientia felix, quae quoniam non er rat in consultando, quemadmodum mortales solent, motu & opere non uagatur. Denique coelum ab intelligentia quadam moueri, id quoque nobis argumento est, quod coeli corpus motibus suis ita ordinat elementa, disponitque composita, ut animae intellectuales compositis corporibus infundantur, hae uerò corpore coelestibus ualde praestantiores sunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
