Latin
Cap. XXXI
Ficino, Opera omnia 1290
Unproofread scanNot analysed yet
Quae communio in generibus entis, quae distinctio. Vid uerò? Si et, &c.] Neque dicendum est, nulla prorsus rerum genera inuicem commisce ri, ut est supra probatum, neque rursus omnia omnibus pariter commisceri. Quod ita proCbatur. Si miscetur status omnino cum motu, uel uicissim, aut status erit motus, atque contra, aut status mouebitur atque contra, utrumque falsum. Miscentur igitur ambo cum essentia, sed inuicem minimè confunduntur, scire autem quę genera, quibus congruant, uel non congruant, atque ritè distinguere aut unire, ad maximam scientiam pertinet, ad dialecticam, quae quidem est Philosophia prima quam nominat Metaphysicam. Philosophus primus latet multorum oculos propter exuberantem ipsius entis lucem. Sophista quoque latet propter non entis tenebras. Dialectica hic indiuiduis praetermissis sensibilibusque posthabitis, distinguit ens ipsum, scilicet intelligibile in ideales rationes generum atque specierum, &primò quidem in praesentia species tangit specialissimas, re ducitque ad ipsum propinquum genus, ut ideas hominis, &leonis ad ipsam animalis Ideam. Deinde ideas animalis &Plantae ad ipsam animatam corporis idearum. Denique per media competentia ad ipsam entis Ideam &in ipso uno fundatam unam in cunctis intelligibilibus entibus, unam, inquam, ratione communissima, sed uniuoca, neque ratione uniuocam esse prohibet, quod alijs quidem entibus prius aut magis inest, alijs autem posterius, aut minus. Nam &ratio numeri in omnib. numeris uniuoca est, quamuis prius adsit, atque posterius, &albedinis ratio uniuoca est in niue atque cal ce, &si magis competit atque minus. Denique cum ens ipsum sit ipsi simpliciter uni, quam maximum atque etiam sit. primus post unitatem ipsius animas affectus, meritò &una est in cunctis entib. scili cet intelligibilibus essentiae ratio. Sensibilia uerò sicut speculares imagines ad corpora, ita se habent ad entia, aequiuoca uidelicet, uel analogica conditione entis cognomine nuncupata. Inquit autem Melissus, uniuersaliorem ideam minus uniuersales extrinsecus continere. non quia alicubi seorsum illa existat ab istis, sed quoniam ipsa formalis ideae uniuersalioris ratio seorsum ab istis concipitur, ut simpliciter absoluta, quamuis ista seorsum ab illa minimè, significat etiam supra naturam communem multis sensibilibus insitum extra naturam huius exemplarem, &effectricem, extra cuncta. Significat praeterea supra conceptum uniuersalem, quem ratio nostra post multa singularia fabricat, extare penes intellectum primum uniuersaliorem ideam suprà multis minus uniuersales ante, ante istas excogitatam. Potentia enim per quam quod est uniuersalius, potest absque minus uniuersalibus rationabiliter cogitari, non aliunde prouenit, nisi quia illud his, &simplicius est, &prius, &si non apud inuentionem nostram saltem apud naturam, &intellectum primum, in quo rationes ipsae rerum formales, sicut intellectuales, &intelligibiles sunt, sicut intelligibiles, ita etiam naturales. De quinque generibus entis, atque horum comparatione.