Latin
Cap. XXXV
Ficino, Opera omnia 1291-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXV. Aic autem, &c. JIdeales formae, siue genera sint. siue species, formaliter inuicem confundi non possunt. Idque commune est non solum oppositis, sed quibus libet, certum quidem est motum non esse statum, identitatem non esse alteritatem, similiter identitatem non esse statum, alteritarem non essemotum, hominem non esse bouem, denique rationem cuiuslibet dictorum, non esse rationem entis. Denominatiuè autem uel praedicatiuè, quaedam inuicem comminiscentur, quaedam minimè eas sanè omnibus, quod de omnibus praedicatur. Identitas quoque &alteritas omnibus: Singula enim per identitatem sibimersunt eadem. Per alteritatem ab alijs altera. Sed nunquid identitas per denominationem uel praedicationem miscetur alteritati atque uitissim? Certè nam identitas per alteri tatem est ab alijs alterum, non, inquam, formaliter, &per se, sed per alteritatis participationem, &alteritas similiter per identitatem sibijpsi idem. Alia uerò ratio est de motu atque statu, non enim uel status per participationem motus fit mobilis, uel motus per participationem status, fit aliquando stabilis. Motus enim per efficaciam actionis uehementius repugnat statui, quam identitas alterita ti. Praeterea idem &alterum relatiuè autem opposita facilè misceri solent. Vt quod idem est huic, simul illi sit alterum. Et dextrum ad alios atque sinistrum. Status autem &motus sunt absoluta, ut non facilè uel formaliter uel denominatiue, misceri queant. De alteritate, &quomodo per ipsam sit mixtio non entis cum ente Cap. XXXVI. AEquitur itaque et, &c.] Vis alteritatis ipsius idealibus formis inserta negationem facit, atque non ens cum ente confundit. Profectò quoniam motus alterum quiddam est quàm status, idcirco Snon est status, simili ratione nec est identitas, nec alteritas, deníque neque ens. Siquidem altera est ratio entis, altera motus, est tamen ens quoniam essentiae particeps, similiter unum quodque ge nerum aliorum. &quaelibet idearum per alteritatem, nec est caetera, nec ens ipsum. Itaque dum dicunturentia. dicuntur quoque non entia. Videtur autem circa quodlibet eorum ens quidem finitum, quia semel aut certo quodam numero est hoc uel illud. Innumerabiliter autem non est caetera, quae innu merabilia sunt, denique cum ratio entis una quidem in se ipsa sit, differatque à caeteris idealium omni um rationibus, quę innumerabiles sunt, semel licet dicere, hoc est ens ipsum, illa ipsa entis ratio designata. Innumerabilia etiam dicere non est ens. Quoniam circa unum quoque illorum innumerabi lium dici potest, neque ratio entis est hoc, neque uicissim, hoc est entis ratio. Videtur ergo non ens infinitum in ente primo, ex quo confirmatur, ens primum non esse ipsum simpliciter primum. In quo eiusmodi discrepantia uel quasi priuatio esse potest. De alteritate, &de mixtione non entis cum ente.