# Opera omnia 1291

Ficino, Opera omnia, Cap. XXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1291

Primò quidem constat, ens nec esse idem atque motum, omnia siquidem pariter mouerentur, nec esse idem atque statum, alioquin pariter omnia conquiescerent, nec esse primo atque simpliciter, & formaliter am bo. Ne fortè contraria, sint penitus unum: Probandum itaque nunc ens esse aliud quasi idem, atque alterum, & primo esse identitate diuersum. Nam si una sit ratio formalis, entis atque identitatis, certè quando dicimus tàm motum, quàm statum esse ens, dicimus ea inuicem penitus idem quod est falsum. Deinde probandum est ens ab alteritate differre, alioquin sicut per alteritatem, singula dun taxat inter se altera nominantur, ita per essentiam, & ens, & esse cuncta sine ulla concordia dissonarent, quod dictu nefas. Item quidem ens commune est ad absoluta pariter atque relatiua. Alterum uerò dicitur semper ad alterum. Denique & si alteritas est aliud quàm illa quatuor, omnia tamen alteritate participant. Non enim per se, sed per hanc inuicem altera iudicantur. De mutua comparatione, quinque generum entis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
