Latin
XXXVIII
Ficino, Opera omnia 1292-2
Unproofread scanNot analysed yet
erit uera apud nos notionum uerborumque coniunctio, cessabit igitur intelligentiae orationisque ueriritas, fortè uerò nec erit opinio ulla. nec oratio falsa, nisi non ens cum ente quodammodo misceatur, nisi enim liceat opinari, uel loqui non entia, atque ita hęc entibus admiscere, non dabitur opinari, uel loqui falsa, neque locus usquam supererit simulachris atque Phantasmatis. Nam &ad opinionem, rationemque falsam &ad Phantasmatum apparitionem necessaria. uidetur quaedam entis cum ente coniunctio, XLI Cap. De oratione uera, &falsa. COphistam utique et, &c. u Sophista iam diu dixerat, omnem opinionem orationemque esse ueram, quoniam semper concipit, exprimitue aliquid &aliquod ens, ergo uerum. Contra Melissus obiecit in ipso aliquo ente opinionis, &orationis eiusmodi saepe non ens aliquod admisceri, unde falsitas contingere potest. Ideo de opinione &oratione tractandum.