# Opera omnia 1292-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XLII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1292-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1292-3

Cap. XLII. De oratione uera, & falsa Ccipe & hoc et &c.) Omnis oratio est alicuius oratio. Item aut uera est, aut falsa. Oratio uera est, quae de aliquo praedicat ea quae sunt, atque ita ut sunt falsa, uel ea quae non sunt, uel aliter Cap. XLIII. De cogitatione, opinione, Phantasia. quàm sint Vid autem et &c.) Cogitatio est quaedam agitatio rationis, & interior collocutio, huius autem imago est oratio. Opinio uerò est, cogitationis conclusio quędam, in ratione concepta. Phantasia denique est passio uel apparitio quaedam fermè similis circa haec in sensu contingens. Primo quidem & semper in sensu intimo quamque etiam in externo. Potest autem phantastica passio uel apparitio praecedere opinionem, uel sequi, uel comitari. Praecedit quidem, quando incitatur ab externis obiectis, uel passione corporea. Sequitur autem uel comitatur, quando à cogitatione opinioneque fit atque mouetur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
