# Opera omnia 1292-5

Ficino, Opera omnia, Cap. XLII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1292-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1292-5

aut facultatis duo sunt genera. diuinum scilicet, & humanum. Mortalia sub Luna siue animata, ab artifice Deo proficiscuntur, scilicet ab ipsa rationis & artis, scientiaeque diuinae uirtute infusa uniuersae naturę, effici aut haec non casu, sed arte diuina, potest & ratione, & necessaria persuasione monstrari. Quaecunque igitur natura generari dicuntur, arte diuina fiunt. Caetera uerò ad horum imi tationem procedentia, arte efficiuntur humana De operibus artis diuinae atque humanae, & daemonibus, & imaginibus atque umbris. Cap. XLVI. Vm uerò et, &c. Ars effectrix diuiditur per longitudinem. Vbi diuiditur in diuinam & humanam & diuina in effectionem rerum atque effectionem imaginum. Humana quoque similiter, ubi alterum ab altero descendit, & quasi procedit in longum. Nam & humana facultas à diuina descendit, & imagines à rebus quoquo modo dependent. Postquam dixit, corpora eorumque imagines simul, & umbras esse, opera diuina, id est, non per artem humanam duntaxat affecta. Iterum repetens imagines atque umbras appellat opera daemoniaca, quia cum daemones pedissequi sint deorum merito simi litudines rerum quae pedissequae suos primorum operum diuinorum, quasi daemonica machinamenta uidentur Praeterea sicut natura dęmonum inter superos, atque inferos media est, ita lumen inter corporema & incorporea mediam, & in lumine potestas quaedam est daemonica, effectrix uidelicet imaginum. & umbrarum, quemadmodum, & daemones colent mira quaedam uisa non solum dormientibus, & abstractis. sed etiam uigilantibus ostentare, imaginamenta quoque nostra quodammodo etiam daemonica uirture fiunt. Non solum quia daemones efficacibus imaginationibus, artificijsque suis nobis imaginationes suscitant, uerum etiam quoniam in nobis imaginatur est quodammodo daemon.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
