# Opera omnia 1292

Ficino, Opera omnia, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1292
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1292

XXXVIII. Cap. De alteritate & mixtura non entis cum ente Duertis ne? &c¶ua Et si alteritas ipsa in quolibet dici potest, non ens cum ente confusum, atque confundens, tamen in opposito negatiuo praecipuè non ens appellatur, interim enti permixtum. Haec autem opinio uidetur quidem prima fronte Parmenidi contradicere, prohibenti coniungere entia cum non ente. Neque contradicit Parmenidi, sed exponit, admonens uidelicet nos Vbi Parmenides dicit non ens, ne intelligamus, aliquid quoquomodo non ens, sed simpliciter nihilum, alioquin coniungi posse, sed distinctionem eiusmodi dicet in sequentibus leue quiddam esse, facileque inuentum, significans interea non putandum, exigua haec magnum Parmenidem latuisse. Proinde ubi dicit, ens alterum esse, quàm singula, uel cuncta genera, intelligas ratione abstracta, id est essentiam. Nam ens concretum quasi constat ex cunctis Cap. XXXIX Communio & distinctio generum. Clquis contrarijs & &c.ui Facilè quidem intellectu est, ens cum non ente conditione praedicta con fundi, praedictamque communionem uicissim in generibus esse. Interea magnum est, & necessari um affirmare, alteritatem ipsam, nec esse ipsam identitatem, nec qua ratione, alteritas est fieri quoquomodo eandem, similiterque identitate ipsam, nec esse alteritatem, nec qua ratione identitas est, euadere posse alteram, sed per alteritatem. Quam etiam per identitatis Participationem fieri sibimet eandem. Atque identitatem, tanquam alteritatis participem, effici ab alijs alteram. Eadem est de caeteris praepositis generibus speciebusque ratio. XL. Cap. Communio, & distinctio generum. Aeterum ô adolescens et &c.u Nisi aliqua generum specierumque multa sit communio, meritò nec

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
