Latin
1293.8 to 1293.9
Ficino, Opera omnia 1293.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Probabile uerò uidetur ulterius quidem materiam procedere quàm figuram, materiae mixtam, sed uicissim quoque speciem quandam, (ut ita dicam immaterialem, &spiritalem figurae modum longius procedere quàm materiam, quemadmodum peripate tici tradunt, intentionem quandam odoris, atque soni ultra materiam effluxum longissimè propaga ri. Proinde sicut radiales imagines alibi quidem quasi uanae sunt, in speculis autem instaurantur, ita eiusmodi simulachra alibi quidem quasi diuulsa, in spiritu animali, atque phantastico, quasi suo quodam speculo, colligi reformarique putant: fortè quemadmodum characteres in fronte clausi uoluminis dissignati, aperto mox libro disparuerunt, iterum clauso statim comparuerunt. Mirto nunc quomodo per effluxum, confluxumque idolorum alia afficiantur ab alijs, &qua ratione imaginatio nes per hęc ab absentibus propè modum propinquantibus moueantur in somniaque contingat. Ve risimile quidem est, si quid ualeant, quatenus effluxus materiales durant, afficere spiritum naturaliter, quatenus autem spiritales euadunt, afficere animum cognobiliter, atque ita cum imaginatione congruere, quemadmodum radiales imagines cum oculo congruunt. cap. XLVII Quomodo Sophista fingat falsa. Eminiscamur, &c.) Genus phantasticum in duo diuiditur, falsi enim fingunt imitanturue aliquid per instrumenta, ut per corpora specularia.