Latin
MARSILII FICINI
Ficino, Opera omnia 130-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe non insimo Lunae motu pererrant, sed sublimis Vraniae Calliopaeque concentibus mirificè temperantur, Non Martis ardent sed Veneris igne. Non odio feruent sed charitate. Qua in re plane perspicimus uerum esse Poëticum illud atque Astronomicum, Martem scilicet à Venere uinciri atque domari. Verum quoque id Theologicum, diuinum uidelicet furorem tanquam coelestibus motibus superiorem audquaquam parere syderibus sed imperare. Cum uerò diuini furoris species, (ut Platoni nostro placet) quatuor sint, Amor, Vaticinium, Mysterium, Poësis. Atque amor Veneri, uaticinium Apollini, mysterium Dionysio, Poësis Musis attribuatur. Amor ipse diuinus, quo tu correptus ad nos scribis, omnium praestantissimus duabus de causis iudicatur, altera quidem, quod furores caeteri absque amoris instinctu ad eam ipsam rem circa, quàm furore animus concitatur, neque comparantur unquam, neque seruantur. Altera uerò quod amor cum amantem transferat in amatum, quotiens ad superiora dirigitur, mentem cum Deo propius, quàm furores alij copulat. Quod si amatorium hunc furorem tuum pro dignitate laudare aggrediamur, Poëtico nobis furore opus erit. Quoniam uerò Musae nobis in praesentia non aspirant, quod non possumus laudare Poësi, amore certe mutuo probamus, semper que probabimus. Qui colit numen, numinis oraculis interest. Marsilius Ficinus Reueren. in Christo Patri &D. suo Francisco Soderino S. D. Episcopo Volaterrano,