# Opera omnia 1300.5-8

Ficino, Opera omnia, 1300.5 to 1300.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1300.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1300.5

Iterumque Protagoram corripit, quod & sibimet contradi xerit, & ordine usus praepostero fuerit. Siquidem antequam quid sit uirtus definiat, partiri eam aggreditur, & utrum doceri ualeas, disputat. Simulat quinetiam Socrates se quoque in repugnantiam esse deductum, ex eo duntaxat, quod Sophistam secutus fuerit aberrantem, admonetque ut Promethei prouidentiam potius quam Epimethei prope rantiam in omni uita pro uiribus imitemur. In Euthydemum. Epitomae. LATO insignis charitate uir in Euthydemo, quemadmodum & sępe alibi, studet animos ad seria natos à uanis Sophistarum nugis auertere, ostendens eos uel ubi de rebus grauissimis agitur, ludere, spemque audientium ubique deludere. Hos autem & alibi aliter, & hic ita describit, curiosos & uanos in uerborum altercatione certores, promptos ad quoduis dictum, seu uerum, siue falsum sit, refellendum. Primo quidem ostendit, quàm auarum sit ingenium sophistarum, cum Euthydemus Dio nysidorusque fratres sophistae, artem militarem, qua gloriantur, parati sint mercede docere, quam nullus unquam uendidit. Deinde quam ambitiosum. Quippe cum iudicialem peritiam unà cum militari, & utramque unà cum sophistica, quae longissimè inter se discre pant, simul profiteantur. Tertio quam uanum, nempe iam senes à rebus ad uerba, à ueritatis studio ad mendacia sese conferunt. Quarto quàm contemnendum. Breui enim & ad summum biennio quilibet cauillatoriam hanc assequitur facultatem. Quinto quam periculosum. Nam cui mirum uideri debet, simplices adolescentes fucatis sophistarum argutijs facile irretiri, falsisque inde opinionibus perniciosisque moribus imbui, quando qui dem & Socrates ipse senex, sapientissimusque fingitur eadem esca illaqueatus, admirabum dusque ad sophistarum gymnasia properare? Adde quod & Socraticus ille daemon qui à nullo decipi posse uidetur, à sophisticis horum nebulonum praestigijs fingitur esse deceptus. Interea Socrates etiam in senectute scholas puerorum, & ludos musicae, uerborumque rudimenta tudimenta frequentans, nos admonet: primon quidem nequid ad disciplinarum perfectionem uel minimum contemnamus: deinde ne, ut saepe accidit, sub rustico?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
