# Opera omnia 1301.4-7

Ficino, Opera omnia, 1301.4 to 1301.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1301.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1301.4

Obsecrat deinde facetissima quadam ironia sophistas, ut post ludos ad seria ueniant: proponitque formulam quandam, ad cuius exemplar exhortationem ad philosophiam ab illis exoptet. In eiusmodi formula foelicitatem primò quidem communi notione describit, bene uiuere. Deinde hoc ipsum bene uiuere uel in ipsa rerum ad uotum consecutione, uel in recto rerum ipsarum usu probat consistere. Atque utrinque per inductiones concludit: sapientiam, cum sola, & consequatur res ad uotum, & utatur rectè, solam beatos efficere. Ibique talis in inductionibus ordo conspicitur, ut si per singulas uitae partes sapientia tum ad uotum consequitur, tum rectè utitur, consequentem in uniuersa uita finem uitae communem summumque bonum sapientia eadem afferat in consecutione prospera, rectoque usu consistens. Inter argumentandum uerò praeclara sententia fulget sectae Stoicae fundamentum, externa uidelicet, & corporea esse indifferentia potius, & communia, quàm aut bona, aut mala dicenda. Propriè uerò bonam esse sapientiam, malam uerò insipientiam. Siquidem per illam bona omnia per hanc omnia mala nobis euadunt: ideoque sapientiam solam beatos facere posse. Quòd uerò in scientia potestas ad foelicitatem tota consistat, tria ipsa foelicitatis nomina à priscis Graecorum auctoribus instituta declarant, scilicet Eudęmonia, Eutychia, Eupragia. Primum significat cognitionem boni, secundum consecutionem, tertium uerò usum, quae omnia sapientia nobis perficit. Quam boni scientiam Plato & hîc, & alibi dicit quodammodo esse uirtutem. Sapientiam quidem esse absoluti diuinique boni scientiam. Prudentiam uerò, scientiam bonorum malorumque propriè ad hominem pertinentium. Iustitiam quoque scientiam bonorum malorumque pro meritis distribuendorum. Fortitudinem autem scientiam circa bona & mala audiendi atque metuendi. Temperantiam denique scientiam circa bona maláque similiter asciscendi, atque fugiendi. Meminisse prae caeteris hic oportet, Platonem & hic, & saepe alibi innuere sapientiam non tam humano studio comparari, quàm purgatis mentibus diuinitùs infundi solere. Quippe cùmm animus huic coniunctis corpori, ad res penitus à corpore separatas reddatur ineptus, & quasi noctua sub nimio diuinorum splendore caliget. Quapropter Socratica ad sapien tiam adhortatio non tam ad speculationem pertinet, quam ad mores. Quibus tandem purgatus animus, sapientiam à Deo, & scientiam prudentiamque consequitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
