Latin
1302.1 to 1302.4
Ficino, Opera omnia 1302.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
seruitutem: uerùm etiam si speremus ex ipsa dissolutione nostri meliores denique euasuros, permittere nos illi, qui hoc ipsum promiserit, excoriandos liquefaciendosque, ac penitus dissoluendos. Vbi apparet quantum animi bonum rebus praestet corporeis: &quantum probandi sint ueteres illi fortissimi martyres Christianorum. Huic illud simile: Qui animam amat suam in hoc mundo, perdet eam: qui uerò hîc eam perdiderit, eandem in aeterna uita recipiet. Proinde Socrates sophistarum captiunculas confutans, demonstrat contra sophistas facillimè posse sophismata retorqueri, praesertim quia cogit eos &sibimet repugnare, &absurdissima confiteri. His actis rursus similem superiori formulam simulando, declarat nihil boni auditores à sophistis accipere, sophistasque ipsos ueluti ditissimos ad bonam frugem euocari non posse. Quoniam uero tria haec nomina inter disputandum, sapientiam, scientiam, prudentiam, saepe repetit, animaduertendum est, ubi obseruantius loquitur, sapientiam definire diuinorum cognitionem, scientiam naturalium, prudentiam humanorum. Vbi uerò minus obseruanter, scientiae nomine ad tria haec significanda uti solere. Sed ubi liberius, singulis pariterpro, omnibus uti. Praeterea duo adducit artium genera, earum scilicet quae efficiant opera, &earum quae factis utantur. Et quoniam ars, quae utitur alterius, artis opere, tum finem illi fabricandi praescribit, tum exemplar adhibet operis absoluendi, non iniuria utentem artem facienti dignitate prae ponimus. Attende hîc Platonem tam paruifacere facientem artem, tam magnificare uten tem, ut apertissimè uelit, si quis uel materias omnes in aurum pro arbitrio possit conuer tere, imò &immortalitatem ipsam inter homines comparare, nihil sibi uel tantam auri molem uel immortalitatem nisi uti sciuerit, profuturam. Attende iterum communem hîc oratoriae artis abusum sophisticae similem prorsus uituperari, tanquam fascinationis maleficae speciem, ubique ad inficiendos pertuibationibus animos ueneficè contendentem. Simili quadam ratione communem poesis abusum alibi detestatur. Sed quia hic in artibus numerandis nominat dialecticam, ne quorundam more dixerim dialecticen: nam dialectica mihilatinius sonat, meminisse oportet logicam apud Platonem significare artem regulas nominum, orationum, argumentationumque disponentem: dialecticam uerò sagacem philosophantis indaginem, regulis his utentem ad rationes rerum inuestigandas, diuinarum praesertim, à quibus rerum quoque sequentium summae rationes rerum inuestigandas, diuinarum praesertim, à quibus rerum quoque sequentium summae rationes accipiuntur: ideoque dialencticam plerunque apud Platonem Theologiam nobis significare.