# Opera omnia 1302.5-6

Ficino, Opera omnia, 1302.5 to 1302.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1302.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1302.5

Nominat ibidem artem regiam atque ciuilem, scilicet prudentiam humani generis foe liciter gubernandi. Quae quidem siue in persona priuata, siue publica sit, uel una, uel multis, aequè ab ipso tam ciuilis, quam regia nuncupatur. Huic profectò tanquam reginae omnes subijcit facultates, quae in agendo faciendoque uersantur, quibus ipsa dat leges, ac tanquam instrumentis utitur, & ancillis. Subijcit similiter Theologiae scientias omnes, quae uersantur in speculando, ad quam hae ita se habeant, quemadmodum priuatae artes ad regiam. Quamobrem Socrates dum in ipsa formula superiori formulae rursus continuata facultatem quaerit ad foelicitatem potissimùm conducentem, meritò dimissis alijs, ad regiam Theologiamque confugit, praesertim cùm foelicitas in optimo rerum usu con sistat: hae uerò rectissimum tum speculandi, tum agendi & faciendi uisum afferre omnibus per omnia studeant.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
