Latin
1303.1 to 1303.4
Ficino, Opera omnia 1303.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Idem tradidit in Philebo, idem in ultimo Legum, idem in libris de Republica, ubi ad generis humani foelicitatem futurum gubernatorem in theologia primùm, deinde in ciuili instruit disciplina, asserens diuinam ipsam boni ideam, uix tandem à solo legitimo theologo percipi, ac nisi percepta fuerit, non posse quicquam uel pri uatim, uel publicem recte agi, foeliciterque disponi. Quamuis autem ita sit, Socrates tamen hic inter adolescentes atque sophistas mysteria haec reuelanda non censet. Mos enim Socraticus adolescentes exhortatur solùm, sophistas solùm confutat, uiros denique legitimos docet. Hic ergo sub ironia atque dissimulatione eiusmodi tangit mysteria, seque simulat hae sitare, &quasi inter sophistas uertiginosos pati uertiginem. Fortè uerò ambigere propterea simulat utrum theologia ciuilisque praestet foelicitatem, quia neque theologiae, neque ciuilis disciplinae absolutam perfectionem humana quadam uia, sed diuina potius inspiratione haberi posse saepe confirmat. Quampropter non iniuria humanis diffisus uiribus, foelicitatem in diuinam refert munificentiam, in quam &theologiae sapientiam &ciuilis prudentiam proculdubiò retulit. Eo denique pacto haec omnia nobis accipienda sunt, ut humana quidem officia mentes ad foelicitatem praeparent, praecipuè sub theologica ciui lique disciplina rectissime gubernata: Dei uerò ipsius clementissima bonitas, summum ho minis bonum per haec quasi media ad ipsum conuersis denique largiatur. Statueram hîc sa tis honestum argumento, imò uerò commentario finem imponere, uerûm detinet me adhuc necessaria quaestio, id quid conducat frequens Socratis ironia, quae quidem semper Socratis bona dissimulat, saepe uerò bona simulat superborum: &quantum semper Socrati derogat, tantum saepè superbis arrogat: atque id quidem iocis facetijsque frequentibus efficit, &saepius ultrafidem, ut in se quidem deprimendo audientes reddat modestiores: in superbis uero supra fidei modum extollendis, superbiam reddat omnibus deridendam. Profectò qui praeter modum laudantur à Socrate, si non omnino perditi sunt rubore confusi seipsos emendat: sin uero iam perditissimi, non ipsi iam, sed praesentes correptionis eius exemplo tam ridiculam superbiae uanitatem cautissimè uitant. Est autem Socratis ironia, res admodum artificiosa, urbana, faceta, uenusta. Tutius ueritati adstipulatur, odiumque declinat, dum &professionem apte dissimulat, &prius sibi derogat manifestè, quam uel clàm derogare alteri deprehendatur: &quod maximum est in uitijs cor rigendis, sugit maledici notam. Per hanc utique prope huius dialogi finem sophisticae cauillationis uituperationem in tria colligit capita. Primum, quòd probatissimi quique nugas eiusmodi aspernantur. Secundum, quòd sophismata seipsa confundunt.