Latin
1307.5 to 1307.8
Ficino, Opera omnia 1307.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Qui tanquam, ut ita loquar, episcopus, exploratores quotidie tam nocte, quàm die per totam mittat urbem, singulos singulorum adolescentum mores, uerba, gestus obseruaturos, singulaque eorum tum facta, tum dicta ad magistratum, uelut ad pastorem patremque fideliter delaturos. Nec tamen necessaria adolescentiae diligentia soli ex omnibus Platoni fuit curae: qua quidem in re nec Aristoteles ipse Platonem potuit non summopere comprobare. Sed ad dialogum ueniamus. Lysimachus &Melesias de filijs cogitant educandis, de suis conquaesti parentibus, quod publica curiosius pertractantes, domestica filiosque neglexerint, cum tamen prima reipublicae cura in curanda iuuenture consistat: &quamuis iam senes, tamen ut rectius ea de re deliberent, Niciam Lachetemque etiam senes, quibus &filij sunt, ad consultandum similiter conuocant, ac ne quid minus prospectum sit, Socratem consilio adhibent, non modo socium, sed &iudicem, Socratem, inquam, nihil aliud in omni eius uita tractantem, quàm tum de omniaetate, tum maximè de adolescentia ritè curanda. Tu uerò considerabis interea miras Socraticae uitae laudes: item ueras esse laudes, quae à uiro laude digno proficiscuntur. At uerò quoniam in alijs ciuitatibus institutio legum ad mansuetudinem ma gis declinat, quàm ad audaciam, in alijs uerò contrà. Plato utrumque arbitratus periculosum, &mansuetudinem audaciae, &uicissim audaciam mansuetudini, iubet in Politico pariter commisceri. Si quis uerò Charmidem Lacheti coniunxerit, exhortationemque tum ibi ad temperantiam, tum hîc ad fortitudinem inuicem copulau erit, adolescentum animos ritè contemperabit. Mitto quod in hac praesentis dialogi ad fortitudinem exhortatione tam Nicias, quàm Laches militarem fortitudinem ultrà quam deceat, admirantur, &Nicias praeter armorum ludos, quasi ad militiam praeludia summopere necessaria, lau dibus supramodum extollit. Sed hunc non iniuria Laches emendam. Post haec sententia transfertur ad Socratem. Vbi animaduerte nullam consonantiam delectare magis, quam quae in sapiente sit, ex ipsa animi sermonisque concordia. At contrà nullam dissonantiam. Deinde hominem perditum, etiamsi belle loquatur, audiendum non esse. Neque licere de morib.