# Opera omnia 1308.1-4

Ficino, Opera omnia, 1308.1 to 1308.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1308.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1308.1

loqui, nisi morato Praeterea Socratem semper consueuisse de quacunque re disputaretur, disputationis socium eò perducere, ut totius uitae suae redderet rationem: quasi aliena frustra cognoscas, nisi teipsum noris. Additur necesse in primis esse se ipsum alicui examinanti subijcere, cui saepe rationes anteactae uitae reddant. Quod quidem confessionem annuam à Christianis institutam ualde confirmat. Additur & tam diu discendum, quam diu uiuendum. Socrates autem omnium cautissimus, iudicium sibi iniunctum ait traducendum in seniores. Sed interea obsecratus à cunctis rem ipsam aggreditur: ante omnia quidem diligentiam in filijs educandis probans, improbans negligentiam. Adiungit non posse fieri, ut quis ad for tudinem aliquem exhortetur, nisi sciat quid ipsa fortitudo sit exprimere. Mox interrogatus Laches, quid fortitudo sit: confidentius respondet esse uirtutem, per quam quis non deserens ordinem, expugnat hostem. Quod quidem ideò confutatur, quia potest aliquis Scytha rum more non minus fugiendo, quam permanendo hostem uincere, atque aequè fortis esse. Ideoque Homerus eum appellat fortem, qui opportunè audere scit, atque timere. Paulò post ad quamlibet materiam fortitudinis uictoria trahitur, quasi fortem uirum deceat non modò formidines, uerùm etiam dolores, libidines, uoluptates exuperare. Hinc quaeritur commu nis ad haec omnia fortitudinis definitio. Ad haec respondet Laches, hanc esse quandam ans mi tollerantiam. At quoniam minus sufficienter est definitum, Socrates addere cogit, tolerantiam ipsam oportere honestam esse, atque conferentem: eiusmodi uerò non erit, nisi prum denter id fiat. Ideoque compellit Lachetem dicere, fortitudinem propriè tolerantiam pruden tem esse. Siquidem fortitudo pulchrum quiddam est, atque bonum. Deinde quaeritur quae nam tollerantia, & ad quid prudens: id est, circa quam materiam, quodue officium. Labitur autem Laches, quando generatim interrogatur, utrum ubi audacia maior est, ibidem fortitu do sit maior, idque concedit: rursusque admittit necessariò audaciam in eo esse maiorem, qui absque rei ipsius peritia, cognoscens tamen periculum, rem ipsam aggreditur, quam in eo qui peritia incedit instiuctus. Cautius enim tutiusque is agit. Laches denique recipit, ubi plus audaciae minusue peritiae prudentiaeque est fortitudinem esse maiorem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
