Latin
1308.5 to 1308.8
Ficino, Opera omnia 1308.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
In qua quidem conces sione, &sibijpsi repugnat, &admittit ralsum. Nam sortitudo quidem pulchrum quiddam est, &conferens, audacia uero imprudens est, turpis, &noxia. Inter haec nota tritam Socratis Platonisque sententiam. Ad illa quisque bonus est, ad quae est sapiens: ad illa malus, ad quae ignorans. Piofecto quemadmodum errores omnes, tum manus in apprehendendo, tum pedis in gradiendo, ab ipso uidendi defectu procedunt, sic errata hominum omnia, tum in eligendo, tum in agendo ex defectu intelligentiae proficisci Socrates aibitratur. Nam ubi dux ipse caecus est, uel caecutiens, omnia labuntur in praeceps. Post Lachetem definit Nicias fortitu dinem, metuendarum rerum, &non metuendarum scientiam: qua uidelicet ratione, &quatenus metuenda inuadendaque sunt. Vocat utique fortitudinem habitum quendam cum pru dentia circa metuenda, &inuadenda constantem. Audaciam uerò sine prudentia temerariam uocat ferocitatem. Socrates contra Niciam sic argumentatur: Quorumcunque aliqua scientia est, non alia praeteritorum est ut facta sunt, alia praesentium ut fiunt, alia futurorum, ut optimè fieri possunt: sed eiusdem scientiae est haec omnia intelligere. Si ergo fortitudo scientia est audendi &metuendi circa bona atque mala, uidelicet ut futura sunt, nimirum est etiam scientia eorundem, ut praesentia sunt, atque praeterita: omnium ergo simpliciter. Est igitur uniuersa uirtus. Nos autem fortitudinem ab initio tanquam uirtutis partem aliquam quaere bamus. Obiectio haec non tam refellendi, quam tentandi Niciae gratia facta est. At Nicias defi nitionem suam nesciuit defendere, Socrates autem inter seniores, propter modestiam doctorem agere nolens, simulat se definitionem similiter ignorare: hortaturque eos, ut unà secum uirtutum praeceptores sibi antè perquirant, quam facultatem erudiendae iuuentutis profiteantur, ostendens in omni aetate moralem disciplinam esse magnopere necessariam, ac sine rubore uerecundię semper esse discendum. Definitiones uerò, quas uel hic de for titudine, uel in Charmide de temperantia quaerit, non hic, aut ibi, ubi exhortari, &admonere duntaxat consilium est: sed in Republica &Legibus absoluuntur.