# Opera omnia 1309.5-7

Ficino, Opera omnia, 1309.5 to 1309.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1309.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1309.5

Verùm de his in libro de Religione à nobis satis est dictum. Origenes quoque cum diuinorum nominum orationumque uirtutem mirificam considerasset, in libris contra Celsum, inquit, in quibusdam sacris nominibus mirandam latere uirtutem: ideoque haec ipsa non esse ex Hebraea lingua in aliam transferenda, sed in suis ipsis characteribus conseruanda. Fortè enim quemadmodum in corpore certa ratione composito uita permanet, quo uel aliter composito, uel permutato non permanet: sic uitalem quandam putant diuinis nominibus certo diuinitus mo do compositis, inesse uirtutem. Et quemadmodum ab initio docuit Mercurius Trismegistus, ac diu postea Plotinus & lamblichus, statuis quibusdam ordine certo compolitis, daemones quodammodo includuntur. Verbis autem ad coelestem quandam similitudinem temperatis diuinae quaedam dotes distribuuntur, & id quidem prouidente Deo, ut quotiens res ipsa postulat, ritè possemus diuinum auxilium inuocare. Quod quidem ab ipso Phoebo atque Pythagora obseruatum fuisse tradunt, quos ferunt diuinis quibusdam duntaxat uerbis tam animi, quàm corporis morbos mirificè curauisse. Qua quidem in re compertum habemus totam Zoroastris sapientiam constitisse, quam Plato in Alcibiade diuinam appellat, & in Charmide morborum animi, & corporis curatri cem. Mitto quòd omnes gentes atque linguae praecipuum Dei nomen quatuor solùm pronunciant literis. De hoc enim latius tractatur à nobis in Commentarijs in Philebum, ubi probatur non potuisse in hoc uno gentes omnes nisi diuinitùs conuenire. Hinc Aegyptum, quem nos Deum, Theut nominant: Perse, Syre: Magi, Orsi: unde Oromasis: Hebraei illud quatuor uocalium ineffabile nomen utcunque possunt, exprimunt per Ado nai: Graeci, Theos: Arabes, Alla: Machomet, Abdi: nos accepimus ab angelo Iesum. Sed cur uoluit Deus quatuor ubique literis inuocari? Forsitan quia & ipse per quatuor gradus cuncta disponit, scilicet essentia, esse, uirtute, actione componens.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
