# Opera omnia 131.1-2-4

Ficino, Opera omnia, 131.1 to 131.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/131.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/131.1-2

Ego uerò contra, magnos certè uiros eos iolos affirmo, qui res magnas magna similiter uirtute gerunt, neque superantur à magnis, sed aut superant, aut aequant. Denique illi ad summa rerum fastigia euecti caeteros tanquam inferiores multoque minores, imò uelut minimos nihilspendere solent. Ceu si quis adeò deliret ut postquam turrim altissimam ascenderit, tam seipsum altum procerumque existimet euasisse, quàm alta sit turris, atque opinetur quaecunque sub turri despicit uerè tàm exigua esse, quam pusilla ab alto prospicienti uidentur. Ego autem illos esse reuera altissimos iudicio, quos ob ipsam animi altitudinem, quasi in olympi uertice constitutos, perturbationum nebulae non attingunt. Caeteros omnes soleo tanquam insimos aspernari. Eos postremò & acutissime cernere, & rectissime iudicare omnia iudico, qui tanta esse singula, non quanta eminus prospicienti foris apparent, sed quanta intus re uera sunt, iudicant. Eos quoque tanquam magno animo iudicioque ui ros soleo magnifacere, qui haud tanti faciunt singula quanti aliunde apparere forte con tingit, imò quanti ipsa sese sua uirtute singula faciunt. Ego, (oannes mi suauissime) tales inuito uulgo mihi filios pario quales audis, ita etiam alumnos meos enutrio. Hac equidem ratione eos à uulgi coecitate lachrymabilique miseria segrego. Hac maximè uia meos à Lęthea caligine stygiaque procella longè semotos eueho feliciter ad aethereum Phoebi lumen, ad Elysiam tranquillitatem, ad immortale Ambrosiae pabulum suauitatemque nectaream, neque pro tàm felici munere aliam mihi a meis gratiam, quàm duos tantum nummos referri postulaui unquam, uel postulabo, alter quidem est, ut tàm libenter à me accipere dona uelint, quàm ego dono libenter. Alter autem ut non tàm mihi Philosophiae, quae sum ueritatis amor, quam ipsi sophiae, id est, ueritati summae diuinaeque, quàm amo gratias habeant. Illa enim me, illa, inquam, ueritas me, ceu Sol ipse Lunam, sempiterno replet lumine. Vos autem filij alumnique mei totiens illa, quae passim uobis ostendo acutissime cernitis, quotiens ea uobis à me quasi Luna per ipsos duntaxat Solis, id est, ueritatis radios licet obliquos ostendi rectè discernitis. Profectò filij sic affecti quan doque per diem in ipso diuino Sole inspicietis, quae nunc quasi per noctem uelut in Luna uidetis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
