# Opera omnia 131.1-4

Ficino, Opera omnia, 131.1 to 131.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/131.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/131.1

Si quis autem diuinorum animorum nomina nosse desideret, sciat Orphei Theologiam sphaerarum animas ita pattiri, ut quaelibet uim geminam habeat, unam in cognoscendo positam, alteram in sphęre corpore ui uificando atque regendo. Ergo in elemento terrae illam uim Plutonem Orpheus nominat, hanc Proserpinam. In aqua Oceanum illam, hanc Thetin. In aëre fulminatorem louem, atque lunonem. In igne Phanetam & Auroram. In anima sphaerae lunaris illam Bacthum Licnitum, hanc aliam musam. In anima rursus Mercurij sphaerę illam uim Bacchum Silenum, hanc Euterpen. Veneris Lysium & Erato. Solis Trietericum, & MelpomenenMartis Bassareum, atque Clio. louis Sabasium, & Terpsichoren. Saturni Amphietum, Po lyhymniamoe. Octauae sphaerae Pericionium, & Vtaniam. In anima uerò mundi uim pri mam uocat Bacchum Eribromum. Secundam musam Calliopen. Quapropter apud Orpheum singulis Musis praeest Bacchus aliquis, quo uires illarum diuinę cognitionis nectare ebriae designantur. Ideò Musae nouem cum Bacchis nouem circa unum Apollinem, id est, circa splendorem Solis inuisibilis debacchantur. Sed haec de nominibus di uinorum animorum dicta sufficiant. Verûm hanc omnem disputationem hac ratione breuiter concludamus, ut antiquorum more dicamus eos esse penitus deridendos, qui partes, elementorum impuras, ex quibus animalia constant uitam & rationem habere fatentur, tota uerò puraque elementa negant, quasi pars toto sit melior, & mundum uita carere uolant & sensu, qui tamen uitam dat plantis, quae non fiunt ex semine, sensum dat animalibus, quę per coitum non gignuntur. Quamobrem tres rationalium animarum gradus colligimus. In primo fit anima mundi una. In secundo duodecim sphaerarum animae duodecim. In tertio animae multae, quae in sphaeris singulis continentur. Haec om nia quae ad sphaerarum animas pertinent, ex Platonicorum opinione narrata, tunc demum affirmentur, cum Christianorum Theologorum concilio diligenter examinata pla cuerint. Nam & Plato in Epinomide, ubi sub propria persona ipse loquitur, de his sub diuisione sic inquit. Impossibile est, terram, coelum, stellasque omnes, & quae ex his constant moles, nisi anima singulis aut insint, tam exquisita ratione annis, menlibus, diebusque circumuolui, nobisque omnibus bona omnia facere. Animae sphaerarum mouent sphaeras per legem fatalem, & moueni n circulum, quia ipsae sunt circuli.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
