Latin
131.5 to 131.7
Ficino, Opera omnia 131.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
uorsum haec? ut memineris, suauissime mi loannes, me iam diu te tanquam filium libenter amplecti memineris, me ab initio educauisse te sicut soleo meos. Neque plures unquam abs te nummos pro ipsa educatione, quàm duos illos, quos paulò ante dixeram exacturum. Vale. Atque uiue in beatis ulnis matris huius tuae philosophie feliciterXX. Augusti. M. CCCc. LXXX. Florentiae. Pius dominabitur astris. Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro magnanimo, TOdie Laurenti atque cras caueto tibi, Mars enim sub Capricorno tuo ascendente Ipercurrens quadrato aspectu hodie quidem Saturnum, cras uerò Solem uidetur aspicere. Praeterea Saturnus ipse ascendentis tui Dominus nondum Solis radios prorsus euasit. Ob hanc ultimam rationem mihi quoque est cauendum uenienam superioribus diebus ad te, eadem praedicturus, sed obiter succurret, praestare ut in hanc horam usque differrem, ne diuturniore te metu &molestia praemerem. Solemus enim saepe praedictionibus nostris mala. uel procul futura anticipare diu, uel interdum fingere non futura. Cùm uerò miseri censeantur omnes, quibus aliquando sit timendum, illi certè minus miseri, qui breuiore metu sollicitantur. Spero equidem, neque uana fides, eundem sy derum hominumon regem, qui te hactenus &à syderum minis, &ab immanibus homi num manibus mirifice saepe seruauit, in posterum quoque pro sua clementia similiter seruaturum. XXVI. Septembris. M. CCCC. LXXX. Vnum sunt, qui ab uno amantur in uno. Marsilius Ficinus Locterio Neronio ConphiloS. D. sopho suo, Va hora reddita mihi est sapiens illa epistola tua, Locteri charissime, cogitabam aenigma quoddam Platonicum loanni Nesio eruditissimo familiari noitro id cupienti ea breuitate, quàm epistola postulare uidetur, euoluere.